| 1 | Summa licet velox, Agathine, pericula ludas, |
| 2 | Non tamen efficies, ut tibi parma cadat. |
| 3 | Nolentem sequitur, tenuisque reversa per auras |
| 4 | Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet; |
| 5 | Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo |
| 6 | Et rapiant celeres vela negata Noti, |
| 7 | Securos pueri neglecta perambulat artus, |
| 8 | Et nocet artifici ventus et unda nihil. |
| 9 | Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli |
| 10 | Non potes: arte opus est, ut tibi parma cadat. |