monumenta.ch > Horatius > 13 > 77 > 80 > 83 > 52 > 14 > 47 > 91 > 49 > 44 > 87 > 26 > 89 > 48 > 54 > 39 > 82 > 98 > 58 > 86 > 29 > 92 > 68 > 37 > 34
Martialis, 9, XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Martialis, 9, XXXIV.

1 Iuppiter Idaei risit mendacia busti,
2 Dum videt Augusti Flavia templa poli,
3 Atque inter mensas largo iam nectare fusus,
4 Pocula cum Marti traderet ipse suo,
5 Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem,
6 Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
7 'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis:
8 Cernite, quam plus sit, Caesaris esse patrem.'
Martialis HOME