monumenta.ch > Martialis > 63 > 46 > 25 > 17 > 76 > 41 > 22
Martialis, 9, XXI. <<<     >>> XXIII.

Martialis, 9, XXII.

1 Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare,
2 Propter quae vulgus crassaque turba rogat,
3 Ut Setina meos consumat glaeba ligones
4 Et sonet innumera compede Tuscus ager;
5 Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
6 Et crepet in nostris aurea lamna toris,
7 Nec labris nisi magna meis crystalla terantur
8 Et faciant nigras nostra Falerna nives;
9 Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet
10 Et mea sit culto sella cliente frequens;
11 Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
12 Quem permutatum nec Ganymede velis;
13 Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
14 Et Massyla meum virga gubernet equum.
15 Est nihil ex istis: superos et sidera testor.
16 Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.
Martialis HOME