| 1 | Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro, |
| 2 | Infantis domini conscia terra fuit, |
| 3 | Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas |
| 4 | Vidit reptantis sustinuitque manus: |
| 5 | Hic steterat veneranda domus, quae praestitit orbi |
| 6 | Quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo. |
| 7 | Curetes texere Iovem crepitantibus armis, |
| 8 | Semiviri poterant qualia ferre Phryges: |
| 9 | At te protexit superum pater, et tibi, Caesar, |
| 10 | Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat. |