Martialis, 9, III.
| 1 | Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti |
| 2 | Si repetas et si creditor esse velis, |
| 3 | Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo |
| 4 | Coganturque dei vendere quidquid habent, |
| 5 | Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota, |
| 6 | Decidat tecum qua pater ipse deum: |
| 7 | Pro Capitolinis quid enim tibi solvere templis, |
| 8 | Quid pro Tarpeiae frondis honore potest? |
| 9 | Quid pro culminibus geminis matrona Tonantis? |
| 10 | Pallada praetereo: res agit illa tuas. |
| 11 | Quid loquar Alciden Phoebumque piosque Laconas? |
| 12 | Addita quid Latio Flavia templa polo? |
| 13 | Expectes et sustineas, Auguste, necesse est: |
| 14 | Nam tibi quod solvat non habet arca Iovis. |