Martialis, 8, LXXVIII.
| 1 | Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos, |
| 2 | Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos, |
| 3 | Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi, |
| 4 | O pudor! o pietas! et putat esse parum. |
| 5 | Non illi satis est turbato sordidus auro |
| 6 | Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus. |
| 7 | Omnis habet sua dona dies: nec linea dives |
| 8 | Cessat, et in populum multa rapina cadit; |
| 9 | Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis, |
| 10 | Nunc dat spectatas tessera larga feras, |
| 11 | Nunc implere sinus securos gaudet et absens |
| 12 | Sortitur dominos, ne laceretur, avis. |
| 13 | Quid numerem currus ter denaque praemia palmae, |
| 14 | Quae dare non semper consul uterque solet? |
| 15 | Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore, |
| 16 | Quod spectatorem te tua laurus habet. |