| 1 | 'Dic verum mihi, Marce, dic amabo; |
| 2 | Nil est, quod magis audiam libenter.' |
| 3 | Sic et cum recitas tuos libellos, |
| 4 | Et causam quotiens agis clientis, |
| 5 | Oras, Gallice, me rogasque semper. |
| 6 | Durum est me tibi, quod petis, negare. |
| 7 | Vero verius ergo quid sit, audi: |
| 8 | Verum, Gallice, non libenter audis. |