Martialis, 8, LIX.
| 1 | Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius |
| 2 | Lippa sub attrita fronte lacuna patet? |
| 3 | Ne contemne caput, nihil est furacius illo; |
| 4 | Non fuit Autolyci tam piperata manus. |
| 5 | Hunc tu convivam cautus servare memento: |
| 6 | Tunc furit atque oculo luscus utroque videt: |
| 7 | Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri |
| 8 | Et latet in tepido plurima mappa sinu; |
| 9 | Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit |
| 10 | Et tectus laenis saepe duabus abit; |
| 11 | Nec dormitantem vernam fraudare lucerna |
| 12 | Erubuit fallax, ardeat illa licet. |
| 13 | Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa |
| 14 | Circuit et soleas subripit ipse suas. |