monumenta.ch > Martialis > 70 > 38 > 39 > 94 > 13 > 25 > 42 > 54 > 31 > 55 > 17 > 56 > 66 > 49 > 50 > 98 > 94 > 19 > 81 > 25 > 14 > 62 > 42 > 16 > 56 > 34 > 28
Martialis, 8, XXVII. <<<     >>> XXIX.

Martialis, 8, XXVIII.

1 Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici,
2 Esse velis cuius fama decusque gregis?
3 Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,
4 Qua saturat Calabris culta Galaesus aquis?
5 An Tartesiacus stabuli nutritor Hiberi
6 Baetis in Hesperia te quoque lavit ove?
7 An tua multifidum numeravit lana Timavum,
8 Quem pius astrifero Cyllarus ore bibit?
9 Te nec Amyclaeo decuit livere veneno,
10 Nec Miletos erat vellere digna tuo.
11 Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,
12 Et Tiburtino monte quod alget ebur;
13 Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
14 Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
15 Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
16 Non sunt Parthenio candidiora suo.
17 Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
18 Texta, Samiramia quae variantur acu;
19 Non Athamanteo potius me mirer in auro,
20 Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
21 O quantos risus pariter spectata movebit
22 Cum Palatina nostra lacerna toga!
Martialis HOME