monumenta.ch > Martialis > 67 > 1 > 67 > 67 > 67 > 67
Martialis, 7, LXVI. <<<     >>> LXVIII.

Martialis, 7, LXVII.

1 Pedicat pueros tribas Philaenis
2 Et tentigine saevior mariti
3 Undenas dolat in die puellas.
4 Harpasto quoque subligata ludit,
5 Et flavescit haphe, gravesque draucis
6 Halteras facili rotat lacerto,
7 Et putri lutulenta de palaestra
8 Uncti verbere vapulat magistri:
9 Nec cenat prius aut recumbit ante,
10 Quam septem vomuit meros deunces;
11 Ad quos fas sibi tunc putat redire,
12 Cum coloephia sedecim comedit.
13 Post haec omnia cum libidinatur,
14 Non fellat - putat hoc parum virile -,
15 Sed plane medias vorat puellas.
16 Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
17 Cunnum lingere quae putas virile.
Martialis HOME