monumenta.ch > Martialis > 45 > 52
Martialis, 7, LI. <<<     >>> LIII.

Martialis, 7, LII.

1 Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,
2 Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.
3 Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos,
4 Nec fuit in nostro certior orbe fides.
5 Maior me tanto reverentia turbat, et aures
6 Non auditoris, iudicis esse puto.
Martialis HOME