monumenta.ch > Martialis > 61 > 42 > 92 > 25 > 83 > 63 > 37 > 44 > 46 > 56 > 10
Martialis, 7, IX. <<<     >>> XI.

Martialis, 7, X.

1 Pedicatur Eros, fellat Linus: Ole, quid ad te,
2 De cute quid faciant ille vel ille sua?
3 Centenis futuit Matho milibus: Ole, quid ad te?
4 Non tu propterea, sed Matho pauper erit.
5 In lucem cenat Sertorius: Ole, quid ad te,
6 Cum liceat tota stertere nocte tibi?
7 Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te?
8 Assem ne dederis crediderisve Lupo.
9 Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole,
10 Quodque magis curae convenit esse tuae.
11 Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.
12 Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
13 Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.
14 Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
15 Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te:
16 Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil.
Martialis HOME