| 1 | Quidam me modo, Rufe, diligenter |
| 2 | Inspectum, velut emptor aut lanista, |
| 3 | Cum vultu digitoque subnotasset, |
| 4 | 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis, |
| 5 | Cuius nequitias iocosque novit, |
| 6 | Aurem qui modo non habet Batavam?' |
| 7 | Subrisi modice, levique nutu |
| 8 | Me quem dixerat esse non negavi. |
| 9 | 'Cur ergo' inquit 'habes malas lacernas?' |
| 10 | Respondi: 'quia sum malus poeta'. |
| 11 | Hoc ne saepius accidat poetae, |
| 12 | Mittas, Rufe, mihi bonas lacernas. |