monumenta.ch > Caesar > de Bello Africo > 32 > 35 > > 32 > 2 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64
Martialis, 6, LXIII. <<<     >>> LXV.

Martialis, 6, LXIV.

1 Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus
2 Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti,
3 Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx,
4 Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
5 Filius et possit sponsam te sponsa vocare:
6 Emendare meos, quos novit fama, libellos
7 Et tibi permittis felicis carpere nugas, -
8 Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
9 Non aspernantur proceres urbisque forique,
10 Quas et perpetui dignantur scrinia Sili
11 Et repetit totiens facundo Regulus ore,
12 Quique videt propius magni certamina Circi
13 Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae,
14 Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
15 Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
16 Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerva
17 Acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
18 Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
19 Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
20 Et rubro pulmone vetus nasisque timendum
21 Omnia crudelis lanius per compita portat.
22 Audes praeterea, quos nullus noverit, in me
23 Scribere versiculos miseras et perdere chartas.
24 At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
25 Vivet et haerebit totoque legetur in orbe,
26 Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.
27 Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
28 Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
29 Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
30 Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
31 Ursus erit: vacua dentes in pelle fatiges
32 Et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.
Martialis HOME



Martialis, 6, LXIII. <<<     >>> LXV.
monumenta.ch > Caesar > de Bello Africo > 32 > 35 > > 32 > 2 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64