monumenta.ch > Martialis > 15 > 26 > 28 > 16 > 58 > 39 > 59 > 54 > 22 > 34 > 43 > 15 > 81 > 93 > 55 > 28 > 47 > 19 > 91 > 89 > 16 > 37 > 63 > 59 > 44 > 49 > 22 > 46 > 65 > 53 > 84 > 34 > 35 > 21 > 61 > 10 > 36 > 43 > 40 > 72 > 63
Martialis, 6, LXII. <<<     >>> LXIV.

Martialis, 6, LXIII.

1 Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum,
2 Et scis qui captat, quid, Mariane, velit.
3 Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
4 Scribis et esse tuo vis, furiose, loco.
5 'Munera magna tamen misit.' Sed misit in hamo;
6 Et piscatorem piscis amare potest?
7 Hicine deflebit vero tua fata dolore?
8 Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.
Martialis HOME