Martialis, 6, XXXIX.
| 1 | Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem |
| 2 | Non liberorum: namque nec tuus quisquam |
| 3 | Nec est amici filiusve vicini, |
| 4 | Sed in grabatis tegetibusque concepti |
| 5 | Materna produnt capitibus suis furta. |
| 6 | Hic, qui retorto crine Maurus incedit, |
| 7 | Subolem fatetur esse se coci Santrae. |
| 8 | At ille sima nare, turgidis labris |
| 9 | Ipsa est imago Pannychi palaestritae. |
| 10 | Pistoris esse tertium quis ignorat, |
| 11 | Quicumque lippum novit et videt Damam? |
| 12 | Quartus cinaeda fronte, candido voltu |
| 13 | Ex concubino natus est tibi Lygdo: |
| 14 | Percide, si vis, filium: nefas non est. |
| 15 | Hunc vero acuto capite et auribus longis, |
| 16 | Quae sic moventur, ut solent asellorum, |
| 17 | Quis morionis filium negat Cyrtae? |
| 18 | Duae sorores, illa nigra et haec rufa, |
| 19 | Croti choraulae vilicique sunt Carpi. |
| 20 | Iam Niobidarum grex tibi foret plenus, |
| 21 | Si spado Coresus Dindymusque non esset. |