| 1 | Bis vicine Nepos - nam tu quoque proxima Florae |
| 2 | Incolis et veteres tu quoque Ficelias - |
| 3 | Est tibi, quae patria signatur imagine voltus, |
| 4 | Testis maternae nata pudicitiae. |
| 5 | Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno, |
| 6 | Et potius plenos aere relinque cados. |
| 7 | Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum: |
| 8 | Amphora cum domina nunc nova fiet anus. |
| 9 | Caecuba non solos vindemia nutriat orbos: |
| 10 | Possunt et patres vivere, crede mihi. |