monumenta.ch > Martialis > 70 > 14 > 13 > 41 > 88 > 11 > 31 > 33 > 58 > 26 > 10
Martialis, 6, IX. <<<     >>> XI.

Martialis, 6, X.

1 Pauca Iovem nuper cum milia forte rogarem,
2 'Ille dabit' dixit 'qui mihi templa dedit.'
3 Templa quidem dedit ille Iovi, sed milia nobis
4 Nulla dedit: pudet, a, pauca rogasse Iovem
5 At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira,
6 Quam placido nostras legerat ore preces!
7 Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
8 Et Capitolinas itque reditque vias.
9 Dic, precor, o nostri dic conscia virgo Tonantis,
10 Si negat hoc vultu, quo solet ergo dare?
11 Sic ego: sic breviter posita mihi Gorgone Pallas:
12 'Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?'
Martialis HOME