Martialis, 5, LXXVIII.
| 1 | Si tristi domicenio laboras, |
| 2 | Torani, potes esurire mecum. |
| 3 | Non deerunt tibi, si soles προπίνειν, |
| 4 | Viles Cappadocae gravesque porri, |
| 5 | Divisis cybium latebit ovis. |
| 6 | Ponetur digitis tenendus ustis |
| 7 | Nigra coliculus virens patella, |
| 8 | Algentem modo qui reliquit hortum, |
| 9 | Et pultem niveam premens botellus, |
| 10 | Et pallens faba cum rubente lardo. |
| 11 | Mensae munera si voles secundae, |
| 12 | Marcentes tibi porrigentur uvae |
| 13 | Et nomen pira quae ferunt Syrorum, |
| 14 | Et quas docta Neapolis creavit, |
| 15 | Lento castaneae vapore tostae: |
| 16 | Vinum tu facies bonum bibendo. |
| 17 | Post haec omnia forte si movebit |
| 18 | Bacchus quam solet esuritionem, |
| 19 | Succurrent tibi nobiles olivae, |
| 20 | Piceni modo quas tulere rami, |
| 21 | Et fervens cicer et tepens lupinus. |
| 22 | Parva est cenula - quis potest negare? -, |
| 23 | Sed finges nihil audiesve fictum |
| 24 | Et voltu placidus tuo recumbes; |
| 25 | Nec crassum dominus leget volumen, |
| 26 | Nec de Gadibus inprobis puellae |
| 27 | Vibrabunt sine fine prurientes |
| 28 | Lascivos docili tremore lumbos; |
| 29 | Sed quod non grave sit nec infacetum, |
| 30 | Parvi tibia condyli sonabit. |
| 31 | Haec est cenula. Claudiam sequeris. |
| 32 | Quam nobis cupis esse tu priorem? |