| 1 | Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi, |
| 2 | Protinus ingentes sunt inimicitiae, |
| 3 | Meque potes stricto medium transfigere ferro, |
| 4 | Si nostrum sine te scis caluisse focum. |
| 5 | Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit? |
| 6 | Inprobius nihil est hac, Charopine, gula. |
| 7 | Desine iam nostram, precor, observare culinam, |
| 8 | Atque aliquando meus det tibi verba cocus. |