Martialis, 5, XXXVII.
| 1 | Puella senibus dulcior mihi cycnis, |
| 2 | Agna Galaesi mollior Phalantini, |
| 3 | Concha Lucrini delicatior stagni, |
| 4 | Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, |
| 5 | Nec modo politum pecudis Indicae dentem |
| 6 | Nivesque primas liliumque non tactum; |
| 7 | Quae crine vicit Baetici gregis vellus |
| 8 | Rhenique nodos aureamque nitelam; |
| 9 | Fragravit ore, quod rosarium Paesti, |
| 10 | Quod Atticarum prima mella cerarum, |
| 11 | Quod sucinorum rapta de manu glaeba; |
| 12 | Cui conparatus indecens erat pavo, |
| 13 | Inamabilis sciurus et frequens phoenix: |
| 14 | Adhuc recenti tepet Erotion busto, |
| 15 | Quam pessimorum lex amara fatorum |
| 16 | Sexta peregit hieme, nec tamen tota, |
| 17 | Nostros amores gaudiumque lususque - |
| 18 | Et esse tristem me meus vetat Paetus, |
| 19 | Pectusque pulsans pariter et comam vellens: |
| 20 | 'Deflere non te vernulae pudet mortem? |
| 21 | Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo, |
| 22 | Notam, superbam, nobilem, locupletem.' |
| 23 | Quid esse nostro fortius potest Paeto? |
| 24 | Ducentiens accepit, et tamen vivit. |