monumenta.ch > Martialis > 42 > 51 > 12 > 70 > 13 > 31 > 58 > 39 > 2 > 14 > 26 > 15 > 54 > 19 > 69 > 18 > 2 > 10 > 15 > 78 > 51 > 61 > 81 > 11 > 38 > 3 > 16 > 2 > 22
Martialis, 5, XXI. <<<     >>> XXIII.

Martialis, 5, XXII.

1 Mane domi nisi te volui meruique videre,
2 Sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
3 Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
4 Qua videt anticum rustica Flora Iovem:
5 Alta Suburani vincenda est semita clivi
6 Et numquam sicco sordida saxa gradu,
7 Vixque datur longas mulorum rumpere mandras
8 Quaeque trahi multo marmora fune vides.
9 Illud adhuc gravius, quod te post mille labores,
10 Paule, negat lasso ianitor esse domi.
11 Exitus hic operis vani togulaeque madentis:
12 Vix tanti Paulum mane videre fuit.
13 Semper inhumanos habet officiosus amicos:
14 Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.
Martialis HOME