Martialis, 5, XIX.
| 1 | Si qua fides veris, praeferri, maxime Caesar, |
| 2 | Temporibus possunt saecula nulla tuis. |
| 3 | Quando magis dignos licuit spectare triumphos? |
| 4 | Quando Palatini plus meruere dei? |
| 5 | Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma? |
| 6 | Sub quo libertas principe tanta fuit? |
| 7 | Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum, |
| 8 | Quod colit ingratas pauper amicitias. |
| 9 | Quis largitur opes veteri fidoque sodali, |
| 10 | Aut quem prosequitur non alienus eques? |
| 11 | Saturnaliciae ligulam misisse selibrae |
| 12 | Flammarisve togae scripula tota decem |
| 13 | Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges: |
| 14 | Qui crepet aureolos, forsitan unus erit. |
| 15 | Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus: |
| 16 | Nulla ducis virtus dulcior esse potest. |
| 17 | Iam dudum tacito rides, Germanice, naso, |
| 18 | Utile quod nobis do tibi consilium. |