Martialis, 5, X.
| 1 | 'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur |
| 2 | Et sua quod rarus tempora lector amat?' |
| 3 | Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores, |
| 4 | Praeferat antiquos semper ut illa novis. |
| 5 | Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram, |
| 6 | Sic laudant Catuli vilia templa senes; |
| 7 | Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone, |
| 8 | Et sua riserunt saecula Maeoniden, |
| 9 | Rara coronato plausere theatra Menandro, |
| 10 | Norat Nasonem sola Corinna suum. |
| 11 | Vos tamen o nostri ne festinate libelli: |
| 12 | Si post fata venit gloria, non propero. |