monumenta.ch > Martialis > 6
Martialis, 5, V. <<<     >>> VII.

Martialis, 5, VI.

1 Si non est grave nec nimis molestum,
2 Musae, Parthenium rogate vestrum:
3 Sic te serior et beata quondam
4 Salvo Caesare finiat senectus
5 Et sis invidia favente felix,
6 Sic Burrus cito sentiat parentem:
7 Admittas timidam brevemque chartam
8 Intra limina sanctioris aulae.
9 Nosti tempora tu Iovis sereni,
10 Cum fulget placido suoque vultu,
11 Quo nil supplicibus solet negare.
12 Non est quod metuas preces iniquas:
13 Numquam grandia nec molesta poscit
14 Quae cedro decorata purpuraque
15 Nigris pagina crevit umbilicis.
16 Nec porrexeris ista, sed teneto
17 Sic tamquam nihil offeras agasque.
18 Si novi dominum novem sororum,
19 Ultro purpureum petet libellum.
Martialis HOME