| 1 | Nulla remisisti parvo pro munere dona, |
| 2 | Et iam Saturni quinque fuere dies. |
| 3 | Ergo nec argenti sex scripula Septiciani |
| 4 | Missa nec a querulo mappa cliente fuit, |
| 5 | Antipolitani nec quae de sanguine thynni |
| 6 | Testa rubet, nec quae cottana parva gerit, |
| 7 | Nec rugosarum vimen breve Picenarum, |
| 8 | Dicere te posses ut meminisse mei? |
| 9 | Decipies alios verbis voltuque benigno, |
| 10 | Nam mihi iam notus dissimulator eris. |