monumenta.ch > Martialis > 90 > 79 > 99 > 77 > 97 > 65 > 24 > 80 > 74 > 60 > 73 > 76 > 48 > 35 > 97 > 92 > 10 > 37 > 71
Martialis, 4, LXX. <<<     >>> LXXII.

Martialis, 4, LXXI.

1 Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
2 Si qua puella neget: nulla puella negat.
3 Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
4 Tamquam non liceat: nulla puella negat.
5 Casta igitur nulla est? sunt castae mille: quid ergo
6 Casta facit? non dat, non tamen illa negat.
Martialis HOME

cbo90.V1