Martialis, 4, LXVI.
| 1 | Egisti vitam semper, Line, municipalem, |
| 2 | Qua nihil omnino vilius esse potest. |
| 3 | Idibus et raris togula est excussa Kalendis |
| 4 | Duxit et aestates synthesis una decem. |
| 5 | Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, |
| 6 | Silva gravis turdos exagitata dedit, |
| 7 | Captus flumineo venit de gurgite piscis, |
| 8 | Vina ruber fudit non peregrina cadus. |
| 9 | Nec tener Argolica missus de gente minister, |
| 10 | Sed stetit inculti rustica turba foci. |
| 11 | Vilica vel duri conpressa est nupta coloni, |
| 12 | Incaluit quotiens saucia vena mero. |
| 13 | Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris, |
| 14 | Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis. |
| 15 | Subposita est blando numquam tibi tessera talo, |
| 16 | Alea sed parcae sola fuere nuces. |
| 17 | Dic, ubi sit decies, mater quod avara reliquit. |
| 18 | Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem. |