monumenta.ch > Caesar > de Bello Africo > 32 > 35 > > 32 > 2 > 64 > 64 > 64
Martialis, 4, LXIII. <<<     >>> LXV.

Martialis, 4, LXIV.

1 Iuli iugera pauca Martialis
2 Hortis Hesperidum beatiora
3 Longo Ianiculi iugo recumbunt:
4 Lati collibus eminent recessus,
5 Et planus modico tumore vertex
6 Caelo perfruitur sereniore
7 Et curvas nebula tegente valles
8 Solus luce nitet peculiari;
9 Puris leniter admoventur astris
10 Celsae culmina delicata villae.
11 Hinc septem dominos videre montis
12 Et totam licet aestimare Romam,
13 Albanos quoque Tusculosque colles
14 Et quodcumque iacet sub urbe frigus,
15 Fidenas veteres brevesque Rubras,
16 Et quod virgineo cruore gaudet
17 Annae pomiferum nemus Perennae.
18 Illinc Flaminiae Salariaeque
19 Gestator patet essedo tacente,
20 Ne blando rota sit molesta somno,
21 Quem nec rumpere nauticum celeuma
22 Nec clamor valet helciariorum,
23 Cum sit tam prope Mulvius sacrumque
24 Lapsae per Tiberim volent carinae.
25 Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
26 Commendat dominus: tuam putabis,
27 Tam non invida tamque liberalis,
28 Tam comi patet hospitalitate:
29 Credas Alcinoi pios Penates
30 Aut facti modo divitis Molorchi.
31 Vos nunc omnia parva qui putatis,
32 Centeno gelidum ligone Tibur
33 Vel Praeneste domate pendulamque
34 Uni dedite Setiam colono,
35 Dum me iudice praeferantur istis
36 Iuli iugera pauca Martialis.
Martialis HOME

cbo90.V1

Martialis, 4, LXIII. <<<     >>> LXV.
monumenta.ch > Caesar > de Bello Africo > 32 > 35 > > 32 > 2 > 64 > 64 > 64