| 1 | Privignum non esse tuae te, Galle, novercae |
| 2 | Rumor erat, coniunx dum fuit illa patris. |
| 3 | Non tamen hoc poterat vivo genitore probari. |
| 4 | Iam nusquam pater est, Galle, noverca domi est. |
| 5 | Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris |
| 6 | Et te defendat Regulus ipse licet, |
| 7 | Non potes absolvi: nam quae non desinit esse |
| 8 | Post patrem, numquam, Galle, noverca fuit. |