monumenta.ch > Horatius > 13 > 77
Martialis, 3, LXXVI. <<<     >>> LXXVIII.

Martialis, 3, LXXVII.

1 Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
2 Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper,
3 Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
4 Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
5 Capparin et putri cepas hallece natantis
6 Et pulpam dubio de petasone voras,
7 Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
8 Resinata bibis vina, Falerna fugis.
9 Nescio quod stomachi vitium secretius esse
10 Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖς?
Martialis HOME