| 1 | Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desit, |
| 2 | Luctaris demens tu tamen arrigere. |
| 3 | Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces, |
| 4 | Inproba nec prosunt iam satureia tibi. |
| 5 | Coepisti puras opibus corrumpere buccas: |
| 6 | Sic quoque non vivit sollicitata Venus. |
| 7 | Mirari satis hoc quisquam vel credere possit, |
| 8 | Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi? |