monumenta.ch > Martialis > 61 > 42 > 92 > 25 > 83 > 63 > 37 > 44 > 46 > 56 > 10 > 2 > 50 > 53 > 61 > 62 > 16 > 93 > 28 > 2 > 59 > 36 > 22 > 40 > 12 > 72
Martialis, 3, LXXI. <<<     >>> LXXIII.

Martialis, 3, LXXII.

1 Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.
2 Nescio quod magnum suspicor esse nefas.
3 Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,
4 Aut sulcos uteri prodere nuda times,
5 Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
6 Aut aliquid cunni prominet ore tui.
7 Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
8 Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
Martialis HOME