monumenta.ch > Martialis > 69
Martialis, 3, LXVIII. <<<     >>> LXX.

Martialis, 3, LXIX.

1 Omnia quod scribis castis epigrammata verbis
2 Inque tuis nulla est mentula carminibus,
3 Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
4 At mea luxuria pagina nulla vacat.
5 Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae,
6 Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
7 At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba
8 A pueris debent virginibusque legi.
Martialis HOME