| 1 | Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante, |
| 2 | Cur mihi non eadem, quae tibi, cena datur? |
| 3 | Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino, |
| 4 | Sugitur inciso mitulus ore mihi: |
| 5 | Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos: |
| 6 | Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo: |
| 7 | Aureus inmodicis turtur te clunibus implet, |
| 8 | Ponitur in cavea mortua pica mihi. |
| 9 | Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem? |
| 10 | Sportula quod non est, prosit: edamus idem. |