Martialis, 3, XXXVIII.
| 1 | Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam, |
| 2 | Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer. |
| 3 | 'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso |
| 4 | Atque erit in triplici par mihi nemo foro.' |
| 5 | Egit Atestinus causas et Civis - utrumque |
| 6 | Noras -; sed neutri pensio tota fuit. |
| 7 | 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis: |
| 8 | Audieris, dices esse Maronis opus.' |
| 9 | Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis |
| 10 | Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides. |
| 11 | 'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista |
| 12 | Res aluit, pallet cetera turba fame. |
| 13 | 'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.' |
| 14 | Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes. |