monumenta.ch > Ovidius > 1 > 8 > 1
>>> Martialis, 3, II.

Martialis, 3, I.

1 Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
2 Gallia Romanae nomine dicta togae.
3 Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
4 Illa vel haec mea sunt, quae meliora putas.
5 Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
6 Debet enim Gallum vincere verna liber.
Martialis HOME