| 1 | Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra, |
| 2 | Utilis unguendis axibus esse potes. |
| 3 | Hac tu credideris longum ratione colosson |
| 4 | Et puerum Bruti dixeris esse brevem. |
| 5 | Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis |
| 6 | Saepe duplex unum pagina tractat opus. |
| 7 | Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis |
| 8 | Sed tu, Cosconi, disticha longa facis. |