monumenta.ch > Martialis > 90 > 79 > 99 > 77 > 97 > 65 > 24 > 80 > 74 > 60 > 73 > 76 > 48 > 35 > 97 > 92 > 10 > 37 > 71 > 41 > 65 > 73 > 33 > 83 > 3 > 32 > 44 > 36 > 45 > 35 > 73 > 40 > 67 > 87 > 71 > 65 > 72
Martialis, 2, LXXI. <<<     >>> LXXIII.

Martialis, 2, LXXII.

1 Hesterna factum narratur, Postume, cena
2 Quod nollem - quis enim talia facta probet? -
3 Os tibi percisum quanto non ipse Latinus
4 Vilia Panniculi percutit ora sono:
5 Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius
6 Caecilium tota rumor in urbe sonat.
7 Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.
8 Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius?
Martialis HOME

cbo90.162v