monumenta.ch > Martialis > 70 > 14 > 13 > 41 > 88 > 11 > 31 > 33 > 58 > 26 > 10 > 39 > 43 > 54 > 14 > 61 > 45 > 47 > 74 > 79 > 58 > 26 > 69
Martialis, 2, LXVIII. <<<     >>> LXX.

Martialis, 2, LXIX.

1 Invitum cenare foris te, Classice, dicis:
2 Si non mentiris, Classice, dispeream.
3 Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
4 Cum cenaret, erat tristior ille, domi.
5 Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?
6 'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.
7 En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
8 Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.
Martialis HOME

cbo90.162v