monumenta.ch > Caesar > de Bello Africo > 32 > 35 > > 32 > 2 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 106 > 107 > 114 > 64 > 64 > 12 > 105 > 64
Martialis, 2, LXIII. <<<     >>> LXV.

Martialis, 2, LXIV.

1 Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
2 Et non decernis, Laure, quid esse velis,
3 Peleos et Priami transit et Nestoris aetas
4 Et fuerat serum iam tibi desinere.
5 Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,
6 Si quid habes animi, si quid in arte vales.
7 Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent,
8 Ipse potest fieri Marsua causidicus.
9 Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
10 Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.
Martialis HOME

cbo90.162v