monumenta.ch > Martialis > 96 > 16 > 36 > 22 > 16 > 41 > 16 > 40 > 33 > 73 > 72 > 87 > 77 > 96 > 52 > 99 > 80 > 48 > 82 > 43
Martialis, 2, XLII. <<<     >>> XLIV.

Martialis, 2, XLIII.

1 Κοινὰ φίλων haec sunt, haec sunt tua, Candide, κοινά,
2 Quae tu magnilocus nocte dieque sonas:
3 Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso
4 Vel quam seposito de grege Parma dedit:
5 At me, quae passa est furias et cornua tauri,
6 Noluerit dici quam pila prima suam.
7 Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
8 Non vendes nummis coccina nostra tribus.
9 Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
10 Fulcitur testa fagina mensa mihi.
11 Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli:
12 Concolor in nostra, cammare, lance rubes.
13 Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:
14 At mihi succurrit pro Ganymede manus.
15 Ex opibus tantis veteri fidoque sodali
16 Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων?
Martialis HOME

cbo90.162v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik