| 1 | Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum, |
| 2 | Squalidus haerebo pallidiorque reo: |
| 3 | Si iubeat patria damnatum excedere terra, |
| 4 | Per freta, per scopulos exulis ibo comes. |
| 5 | Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum? |
| 6 | Das partem? multum est? Candide, das aliquid? |
| 7 | Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno |
| 8 | Adnuerit, felix, Candide, solus eris. |