Martialis, 2, XIV.
| 1 | Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum, |
| 2 | Cenandum quotiens iam videt esse domi. |
| 3 | Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque |
| 4 | Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes. |
| 5 | Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur, |
| 6 | Si quid Phillyrides praestet et Aesonides. |
| 7 | Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat, |
| 8 | Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis. |
| 9 | Inde petit centum pendentia tecta columnis, |
| 10 | Illinc Pompei dona nemusque duplex. |
| 11 | Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti, |
| 12 | Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi: |
| 13 | Nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur. |
| 14 | Omnia cum fecit, sed renuente deo, |
| 15 | Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit, |
| 16 | Si quis ibi serum carpat amicus iter. |
| 17 | Per te perque tuam, vector lascive, puellam, |
| 18 | Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca. |