monumenta.ch > Martialis > 11
Martialis, 2, X. <<<     >>> XII.

Martialis, 2, XI.

1 Quod fronte Selium nubila vides, Rufe,
2 Quod ambulator porticum terit seram,
3 Lugubre quiddam quod tacet piger voltus,
4 Quod paene terram nasus indecens tangit,
5 Quod dextra pectus pulsat et comam vellit:
6 Non ille amici fata luget aut fratris,
7 Uterque natus vivit et precor vivat,
8 Salva est et uxor sarcinaeque servique,
9 Nihil colonus vilicusque decoxit.
10 Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.
Martialis HOME

cbo90.162v