monumenta.ch > Martialis > 78 > 2 > 5 > 5 > 4 > 4 > 1 > 20 > 8 > 3 > 5 > 5 > 4 > 4 > 6 > 6 > 3 > 18 > > > 51 > 6 > 9 > 1 > 20 > 20 > 5 > 4 > 9 > 20 > 20 > 78 > 3 > 8
Martialis, 2, VII. <<<     >>> IX.

Martialis, 2, VIII.

1 Si qua videbuntur chartis tibi, lector, in istis
2 Sive obscura nimis sive latina parum,
3 Non meus est error: nocuit librarius illis,
4 Dum properat versus adnumerare tibi.
5 Quod si non illum, sed me peccasse putabis,
6 Tunc ego te credam cordis habere nihil.
7 'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus:
8 Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.
Martialis HOME

cbo90.162v