monumenta.ch > Martialis > 18 > 5
Martialis, 2, IV. <<<     >>> VI.

Martialis, 2, V.

1 Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus
2 Et tecum totis noctibus esse velim.
3 Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:
4 Quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.
5 Saepe domi non es, cum sis quoque, saepe negaris:
6 Vel tantum causis vel tibi saepe vacas.
7 Te tamen ut videam, duo milia non piget ire:
8 Ut te non videam, quattuor ire piget.
Martialis HOME

cbo90.162v