monumenta.ch > Martialis > 69 > 4
Martialis, 2, III. <<<     >>> V.

Martialis, 2, IV.

1 O quam blandus es, Ammiane, matri!
2 Quam blanda est tibi mater, Ammiane!
3 Fratrem te vocat et soror vocatur.
4 Cur vos nomina nequiora tangunt?
5 Quare non iuvat hoc quod estis esse?
6 Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
7 Matrem, quae cupit esse se sororem,
8 Nec matrem iuvat esse nec sororem.
Martialis HOME

cbo90.162v