Martialis, 2, I.
| 1 | Ter centena quidem poteras epigrammata ferre, |
| 2 | Sed quis te ferret perlegeretque, liber? |
| 3 | At nunc succincti quae sint bona disce libelli. |
| 4 | Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit; |
| 5 | Deinde, quod haec una peraget librarius hora, |
| 6 | Nec tantum nugis serviet ille meis; |
| 7 | Tertia res haec est, quod si cui forte legeris, |
| 8 | Sis licet usque malus, non odiosus eris. |
| 9 | Te conviva leget mixto quincunce, sed ante |
| 10 | Incipiat positus quam tepuisse calix. |
| 11 | Esse tibi tanta cautus brevitate videris? |
| 12 | Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris! |