monumenta.ch > Martialis > 78 > 2 > 5 > 5 > 4 > 4 > 1 > 20 > 8 > 3 > 5 > 5 > 4 > 4 > 6 > 6 > 3 > 18 >
>>> Martialis, 2, I.

Martialis, 2, Valerius Martialis Deciano suo sal.

1 'Quid nobis' inquis 'cum epistula? parum enim tibi
2 praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro
3 dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video
4 quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, quibus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent
5 et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pagina visum est, epistulam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur,
6 rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere personam. Denique videris, an te delectet contra retiarium
7 ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.'
8 Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid si scias,
9 cum qua et quam longa epistula negotium fueris habiturus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in
10 hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non
11 lassi pervenient.
Martialis HOME

cbo90.162v